PALAMEDES

PALAMEDES
PALAMEDES
Nauplii Euboeae Regis fil. ingeniosissimus, (a quo Naupliades a Poetis dictus est) acerrimus Ulyssis inimicus fuit, a quo tandem iniquô circumventus est, et ab exercitu lapidibus obrutus. Nam cum omnes totius Graeciae principes ad bellum Troianum convocarentur, Ulysses, quem uxorisiuvenculae amor domi retin ebat, infsaniam simulavit, et quo melius rei fidem faceret, iunctis diversae naturae animalibus, falem serebat. Palamedes autem, ut viri astutiam deprehenderet, Telemachum filium aranti obiecit; quô visô Ulysses aratrum subito suspendit, ne eum laederet. Quô argumentô fimulatione deprehensâ, invitus est pertractus. Deinde vero, cum in Thraciam frumentatum rnissus efet Ulysses, et nihil inde attulisset, neque quidquam se invenisse diceret: Palamedes, eôdem missus, plurimum frumenti advexit. Quamobrem Ulysses invidiae stimulis agitatus, adulterinam, Priami nomine, epistolam scripsit, in quâ agebat Palamedi proditionis gratias, commemorabatque secretum auri pondus esse transmissum, quod ipse Ulysses per corruptos servos in tentorio eius infodi curârat. His igitur literis in Graecorum concilio recitatis, Palamedes proditionis accusatur. Ibi Ulysses, rco adesse simulans, hostilibus literis nihil fidei habendum contendit, casque re ipsâ facile posse coargui, si Palamedis tentorium fcrutarentur: In quo si aurum inveniretur, nullum illum supplicii genus recusare. Missi itaque, qui tentorium cius perserutarentur, cûm aurum invenissent, Palamedes velut proditionis convictus lapidibus obrutus est. Hic fertur Troianô bellô 4. literas invenisse θ. ξ. χ. φ. Hic et iam calculorum ludum, et mensurarum acponderum rationem excogitavit, et suffragia, quibus in liberando, iudicandoque nunc ut imur, primus omnium reperit, Polyd. Virgil. de rer. Inventorib. l. 1. c. 6. Astrologiae in super peritus fuisse dicitur, annumque ad cursum Solis, et menses ad cursum Lunae accommodâsse, primusque in castris visam atque reformidatam Solis Eclipism naturalem, minimeque timendam esse docuisse; praeterea ordinationem aciei, ac tesseras, h. e. symbolum bellicum, et vigilias invenisse. Numeri inventorem fuisse affirmat Plato: Η῍ οὐκ ἐννενόηκας ὅ φησιν ἀριθμὸν ἑυρών; Sophocles de codem:
Οὗτος δ᾿ ἐφεῦρε τεῦχος Α᾿ργέιῳ ςτράτῳ
Σταθμήν τ᾿ ἀριθμῶν καὶ μέτρων ἑυρήματα
Κᾀκεῖν᾿ ἕτευξε. ——
Euripides in Phoenissis:
Καὶ γάρ μέτῤ ἀνθρώποισι, καὶ μέρη ςταθμῶν
Ι᾿σότης ἔταξε, κᾀριθμὸν διώρισε.
Et Manilius l. 4.
Qui primus numeros rebus, qui nomina sumis
Imposuit. errtumque modum, propriasque figuras.
Quae omnia a gruibus fertur didicisse. Illae enim non nisi acie instructâ volant, electô duce, quem sequantur, depositisque in extremo agmine, qui gregem voce contineant, et qui noctu ceteris dormientibus excubias obeant. Inter volandum etiam mutatis subinde ordinibus, literas quasdam videntur effingere, quas etiam ab iis primus observâsse fertur Palamedes. Hinc a Poetis Palamedis aves grues dicuntur, Martial. l. 13. Epigr. 75.
Turbabis versus, nec littera tota volabit,
Unam perdideris si Palamedis avem.
Vide quoque Plin. l. 7. c. 72. Philostr. in Hero. Meurs. Graecia ludibunda, seu de ludis Graecor. Dan. Sutorem, Palam. sive de Aleatoribus. Nomen eius quod attiner, Ebraei Doctores et Professores publicos (inquit Fungerus) Morim et Melammedim vocant; unde natum nomen Palamedis. Sane Phoenicii, quorum lingua Hebraicae fuit affinis, plurima nomina Graecis tradiderunt, qui suo idiomati accommodârunt ea, ac dererum inventoribus suô more gloriari solent. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Palamedes — Palamedes, Marmorstatue von Antonio Canova Palamedes (altgriech. Παλαμήδης) ist ein griechischer Sagenheld (Heros) aus Nauplia, der aus den Kämpfen um Troja und als sagenhafter Erfinder bekannt ist. Er ist der Sohn von Nauplios, als seine Mutter… …   Deutsch Wikipedia

  • Palamédes — PALAMÉDES, is, Gr. Παλαμήδης, εος, (⇒ Tab. XI.) 1 §. Aeltern. Sein Vater war Nauplius, König in Euböa, seine Mutter aber, nach einigen, Klymene, des Atreus Tochter; Apollod. l. II. c. 1. §. ult. nach andern aber Hesione, mit welcher Nauplius… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Palamedes — Saltar a navegación, búsqueda Estatua de Palamedes esculpida por Antonio Canova. En la mitología griega, Palamedes, hijo de Nauplio, era uno de los héroes de la ingeniosidad proverbial. Historia Cua …   Wikipedia Español

  • Palamedes — could refer to: *Palamedes (Greek mythology) *Palamedes (Arthurian legend) *2456 Palamedes, an asteroid * Palamedes (video game) …   Wikipedia

  • Palamedes — {{Palamedes}} Kluger Sohn des Nauplios*, Erfinder von Buchstaben, Würfeln, Brettspielen, Maßen, Gewichten, Feuerzeichen und anderem. Er zwang Odysseus*, seinen gespielten Wahnsinn aufzugeben, und fiel später dessen Rache zum Opfer: Odysseus… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Palamedes — Palamedes,   griechischer Mythos: Sohn des Nauplios und Schüler des Cheiron. Ihm wurden zahlreiche Erfindungen zugeschrieben (z. B. die der Buchstaben, des dekadischen Systems, der Zahlen, der Gestirnbeobachtung, des Brettspiels, der Maße und… …   Universal-Lexikon

  • Palamēdes — Palamēdes, in der nachhomerischen Sage Sohn des Nauplios und der Klymene, Mitkämpfer vor Troja. Teils aus Rache wegen der Entdeckung seines verstellten Wahnsinns, teils aus Neid auf seine Weisheit und Erfindsamkeit veranlaßte Odysseus seinen Tod …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Palamēdes — Palamēdes, Sohn des Nauplios u. der Klymene, wurde unter den Gesandten nach Troja geschickt, um die Helena zurückzufordern, u. zog dann in dem griechischen Heere mit dahin. Odysseus war sein bitterer Feind u. ließ Geld in dessen Zelt vergraben… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Palamedes — Palamēdes, Sohn des Nauplios, auf falsche Anklagen durch Odysseus von den Griechen vor Troja gesteinigt; angeblich Erfinder des Würfelspiels, des Maßes und der Waage …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Palamedes — Palamedes, myth., Sohn des Nauplios, in der nachhomerisch en Sage einer der Helden vor Troja, weise, gerecht, standhaft, der Erfinder der Leuchtfeuer, des Brettspiels, des Maßes u. Gewichts, 4 neuer Buchstaben, soll auf falsche Anklagen hin von… …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”